monumenta.ch > Lucanus > sectio 314 > 76 > sectio 4 > bbb264.24 > bnf6637.77 > bkeCod.32.137v > 32.62v > 32.41v > sectio 21 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 12, 8
Tu autem, Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum. Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. Qui Danieli multiplicem revelaverat veritatem, ipsa occulta esse significans quae locutus est, praecepit ut involvat sermones, et signet librum, ut legant plurimi, et quaerant historiae veritatem, et propter obscuritatis magnitudinem diversa opinentur.